Hľadaný výraz: Gn 32,25-33, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
25 mansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. 26 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo. 27 Dixitque: “ Dimitte me, iam enim ascendit aurora ”. Respondit: “ Non dimittam te, nisi benedixeris mihi ”. 28 Ait ad eum: “ Quod nomen est tibi? ”. Respondit: “ Iacob ”. 29 At ille: “ Nequaquam, inquit, Iacob amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et praevaluisti! ”. 30 Interrogavit eum Iacob: “ Dic mihi, quo appellaris nomine? ”. Respondit: “ Cur quaeris nomen meum? ”. Et benedixit ei in eodem loco. 31 Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: “ Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea ”. 32 Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat propter femur. 33 Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui est in femore, usque in praesentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob.

1

mail   print   facebook   twitter